- CRACOVIA
- CRACOVIAquasi Gracchopoli, Poloniae caput, in Polonia maiore amplissima, ad Vistulam fluv. tribus urbibus constans, a Craco condita, de quo infra. Episcopalis sub Archiepiscopo Guesnensi, olim sedes Regum, qui nunc plerumque Varsaviae degunt. Hîc Academia, fundata a Casimiro I. A. C. 1364. filia Sorbonae, sicut ipsa urbs Roma Poloniae, dicta. Institutus Episcopatus est, a Mieczislao Duce, qui cum Daumbrouca fidem Christianam est amplexus A. C. 965. Cromer. l. 3. Incensa est a Tartaris, sub Voleslao Pudico, A. C. 1241. Idem, l. 9. Eius regimen Tentonibus, ob fidem servatam, collatum est, a Lesco Nigro, A. C. 1288. Idem, l. 10. Disputatione hîc a Iagielone Rege cum Hussitis institutâ, A. C. 1431. Rex paulo post e Bohemia ministros evocavit, qui in templo S. Crucis Sclavonicâ linguâ contionati diu sunt, uxorque Hedvigis Biblia S. Polonice verti curavit. Lasicius de gestis Fr. l. 1. Legato Pontificis A. C. 1448. advenienti Academia nihil honoris exhibuit, Concilio Basiliensi adhaerens. Postea vero A. C. 1591. Protestantium templum a studiosis destructum est, quod iterum A. C. 1635. factum. Academiae gravissimam litem moverunt Iesuitae, urbsque sanguine innocentium plurimô repleta est, ut infremuerit tota Polonia, quae verba sunt Academicorum in epist. ad Lovanienses: qui inter alia librum emiserunt, cum titulo Gratis: quô iussu Regis combustô, decretum in Comitiis A. C. 1626. Iesuitae Scholain suam in urbe claudant, et Academiae in posterum molesti esse desinant. Capta urbs bellô Suecicô et recepta est. An Corrodunum Ptol. Cromer. de situ Polon. Cluver. Inv. Geogr. Payen. itiner. Polon. p. 118. et seqq. vulgo Cracovv. Cum arce permunita. 9. leuc. a confinio Silesiae in Ortum, 11. a confinio Hungariae in Boream, 40. a Varsavia in Austrum, 23. Sandomir, in Occasum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.